Testo latino 124.4

4. Sed videlicet ratio isti rei praeposita est: illa quemadmodum de beata vita, quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque constituit. Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.

COMMENTO

TESTO A FRONTE SU UGARIT

Precedente                                                             Successivo

Annunci