Testo latino 124.13

13. ” Dixisti,” inquit, ” aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae; potest ergo aliquod esse et infantis.” Verum bonum nec in arboribus nec in mutis animalibus; hoc, quod in illis bonum est precario bonum dicitur. ” Quod est ?” inquis. Hoc, quod secundum cuiusque naturam est. Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest; felicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est.

COMMENTO

TESTO A FRONTE SU UGARIT

Precedente                                                             Successivo