Testo latino 124.19

19. “Quid ergo?'” inquis “muta animalia perturbate et indisposite moventur?” Dicerem illa perturbate et indisposite moveri si natura illorum ordinem caperet: nunc moventur secundum naturam suam. Perturbatum enim id est quod esse aliquando et non perturbatum potest; sollicitum est quod potest esse securum. Nulli vitium est nisi cui virtus potest esse: mutis animalibus talis ex natura sua motus est.

COMMENTO

TESTO A FRONTE SU UGARIT

Precedente                                                             Successivo